- VIDUA Regis
- I.VIDUA Regisdicitur in Anglia, eius, qui de Rege tenet in capite, vidua. Sic autem dici solet, quia ei ad secundas nuptias, sine Regis permissu transire non licet, quin et dotem impetrat ex assignatione Regis, quem patronum ac defensorem habet. Viduarum enim et pupillorum cura ad Reges pertinebat, quam ideo suis Comitibus, per provincias et pagos olim delegabant, vide Marculf. l. 1. c. 8. Et Ludovicus Imperat. in admonit. ad Comites Capitol. l. 2. c. 6. Pupillorum vero, inquit, et Viduarum et coeterorum pauperum adiutores, et defensores, iuxta vestram possibilitatem, sitis etc. Item Synod. Ticinensis, sub Ludovico Italiae Rege Pupillos et Viduas protegant. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol.II.VIDUA Regissive Regina, apud Hebraeos, tum Regi superstes, tum ab eo divortiô eiecta, nemini, saltem subditorum, ex Maiorum scitis, rite nubebat: atque, ut nec equô Regis, nec sceptrô, nec coronâ aliisve rebus Regiis, subdito uti licuit, ita nec servis eius nec ancillis. Sed res eiusmodi universa, praeter supellectilem, in funere Regio, ex more comburi solitam, ad Regem, qui successit, tantum attinebat. At vero de Vidua Regis, qua Succesorem seu Regem alium spectabat, dissensusest inter Magistros: Receptior vero sententia est, nec illam, ob dignitatem, Regi alteri rite potuisse duci. Hinc erat, ut Lege illâ, de Vidua fratris seu fratria Fratri sine liberis demortui superstite ducenda, Viduae Regum haberentur solutae. Misna, tit. Sanhedrin, c. 2. Rex nec calceô extractô renuntiat Uxori demortui sine liberis fratris, neque alii id faciunt uxori eius. Ex Lege illa nullam ducit; neque ex Lege illa coniux eius Vidua nubit. Etenim regula erat, neminem ex illa Lege in virum accipiendum, nisi cui renuntiare fas itidem fuisset, exceptione unâ et laterâ admissâ: Renuntiâsse autem turpe nimis ducebatur Regi dignitatique eius minime toletandum; cum in Renuntiationis solem nibus, sputum et calcei detractio adhiberetur, quorum neutrum Regiae dignitati consonum habebatur. Adeo ut Fratriae coniugium (ubi fratet sine liberis decederet) coeteris, nisi sollennis intercederet Renuntiatio, imperatum, Regi dignitatis causâ haberetur illegitimum. Et quidem, imitatione huius ritus, quod Hebraei de Regum Viduis statuerunt, id voluit etiam Mahumedes de suis. Sic enim loquitur is Azoar. 33. Vobis permissum non est, iniuria afficere Apostolum Dei, nec ducere Uxores eius, quas reliquerit omnino. Ne ita gravis sit nimis vestrûm apud Deum contemptus. Ad quae verba annotat Phil. Guadagnolus, Apolog. tract. 2. c. 10. §. 3. Unde uxores Mahometi, post eius mortem, in viduitate tabescere coactae sunt; fueruntque numerô novem ipsi Mahumeto superstites. Vide Ioh. Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 1. c. 11. Addantur pauca supradictis, de capitis tegmine Viduarum Christianarum, quô in Orbe olim Romano uti solebant. uti enim Virgines, ita et Viduae sedulo velantes capita, tegumentum adhibebant, quod modestiam et humilitatem earum omnibus insinuraet: sed nonnullô discrimine tum inter utrasque Deo devotas, tum inter illas et reliquas mulieres. Virgines enim velatas fuisse eô tegmine, ritibus specialibus consecratô, contendunt quidam, ex Gelasii, Epist. ad Lucaniae Episc. Viduas vero non: adeoque cum S. Richtrudem viduam velamme consecratô B. Amandus donâsse dicitur, id de simplici quapiam benedictione veli accipiunt; longe aliâ ab ea, quâ vela sacrarum Virginum consecrabantur. Passim iidem velum Viduis impositum, Velum conversionis vocatum esse aiunt etc. qua de re vide disputantem Anselm. Solerium, de Pileo, sectione 7. Aliosque.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.